- BETHSEMES
- BETHSEMESi. e. domus Solis, vel ministerii, ante Abel dicta 2. Paral. c. 28. v. 18. Civitatis sacerdotalis an tribu Iudae.Ios. c. 15. v. 10. postea Levitis assignata. Ios. c. 21. v. 16. In quam reducta est Arca a Philistinis capra. 1. Sam. c. 6. v. 9. In edit. Romana Βαίθςαμυς, Βαθςάμα vero Iosepho, l. 6. Iud. Ant. c. 2. cui κώμη τις ἐςτὶ τῆς Ι᾿ούδα φυλῆς. Hîc clades fuit hominum plus quinquaginta millium, quia Arcam remere apertam turiosius introspexerant, quod Deus on solum plebeiis, sed et Levitis sub pcenâ mortis interdixerat. Nummer. c. 4. v. 20. Haec ex vulgi sententia, a qua tamen non dissimulabo me esse remotissimum, ut qui cum Iosepho sentiam, nounisi septuaginta Bethlemitas fuisse caeos. Is enim ita habet Iud. Ant. l. 6. c. 2. Ο᾿ργὴ δὲ καὶ χόλος τȏυ ςθεοῦ μέτειςιν, ὥςτε ἑβδιμήκοντα τῶ ἐκ γῆς Βηθςάμης κώμης ὡς οὐκ ὄντας ἀξίους ἄφαςθαι τῆς κιβωτοῦ, ἱερεῖς γὰρ οὐκ ἦςαν, καὶ προςελθόντας αὐτῇ βαλὼν ἀπέκτεινεν. Vide Bochartum sententiam hanc fuse et solide confirmantem, de An Bibl. Part. 1. l. 2. c. 36. Iosephum quoque sequuntur Hieronym. in Quast. Ebr. Rupertus, Isidorus, Lyra, et Abulensis, qui 70. tantum percussos fuisse statuunt. Est et alia Bethsemes, in tribu nephthalim, Ios. c. 19. v. 38. a qua pristinos habitatores non potuit expellere tribus praedicta. Iudic. c. 1. v. 33. Numeratur alia praeterea in sorte filiorum Issaschar, in pede extremo Carmeli. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.